- TELO Martius
- TELO MartiusAntonin.Galliae Narbonensis portus. Hodie Tolon, vel Toulon. Urbs est munita Provinciae, cum portu caacissimo, in ora maris Mediterranei, et armamentario instructissimo. Ibi regia classis praeparatur, 15. leuc. a Foro Iulii, 2. ab Oblia. In planitie, probeque probeque culta. Episcopalis est sub archiepiscopo Arelatensi ultima. An a Telone Martio, qui huc coloniam duxit? an a Telone celebri apud Lucan. in Pharsalia l. 3. v. 592. nauclero? an a Tolumno Gotho, qui sub Theodorico Italiae Rege urbem reparavit, dicta? An potius a Marte, et Graeco Τέλω, vel Τελώης, quod ibi portoria et tributa a mercatoribus publicani, nomine Massiliensium, qui forte urbem hanc condidêre, exigere solerent? Ab Henrico IV. egregie munita est. Vetustissimus eius Praesul S. Honoratus fuit, cui Cyprianus, auctor vitae S. Caesari Arelatensis successit. Boucheus Hist. de Prov. Morer. Dict. Hist. Hadr. Vales. Notit. Gall. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.